C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 1.2

 

Tier 2

Orgetorīx fuit nōbilissimus et dītissimus apud Helvētiōs. M. Messālā et M. Pupiō Pīsōne cōnsulibus, fēcit coniūrātiōnem quod inductus erat cupiditāte rēgnī. ille dīxit cīvitātī, "necesse est nōbis exīre dē fīnibus nostrīs cum omnibus cōpiīs! erit perfacile capere tōtam Galliam. vōs virtūte omnibus praestātis!"

 

Orgetorīx hōc facilius Helvētiīs persuāsit quod Helvētiī undique nātūrā locī continentur. flūmen Rhēnum, quod est lātissimum atque altissimum, dīvidit agrum Helvētium ā Germānīs. mōns Iūra, quae est altissima, dīvidit Helvētiōs ā Sēquaniīs. lacus Lemannus et flūmen Rhodanum dīvidunt prōvinciam Italiam ab Helvētiīs.

 

Helvētiī minus lātē vagābantur et minus facile fīnitimīs bellum īnferre poterant. illī erant tristissimī quod Helvētiī valde bellum gerere cupiēbant. Helvētiī quoque arbitrābantur sē fīnēs angustōs prō multitūdine hominum et prō glōriā bellī atque prō fortitūdinis habēre. terra Helvētiōrum in longitūdinem mīlia passuum CCXL, in lātitūdinem CLXXX patēbant.

Tier 3

apud Helvētiōs Orgetorīx fuit longē nōbilissimus et dītissimus.

 

M. Messālā et M. Pupio Pīsōne cōnsulibus, is (inductus cupiditāte rēgnī) fēcit coniūrātiōnem nōbilitātis, et persuāsit cīvitātī ut exīrent dē fīnibus suīs cum omnibus cōpiīs: (dīxit) esse perfacile potīrī imperiō tōtīus Galliae cum praestārent omnibus virtūte.

 

Orgetorīx persuāsit iīs (cīvitātibus) facilius (dē) hōc, quod Helvētiī continentur undique locī nātūrā: ex ūnā parte (continentur) flūmine Rhēnō lātissimō atque altissimō, quī dīvidit agrum Helvētium ā Germānīs; ex parte alterā (continentur) mōnte Iūrā altissimō, quī est inter Sēquanōs et Helvētiōs; (ex parte) tertiā (continentur) lacū lemannō et flūmine Rhodanō, quī dīvidit prōvinciam nostram ab Helvētiīs.

 

hīs rēbus fīēbat ut et vagārentur minus lātē et possent īnferre bellum fīnitimīs minus facile: quā ex parte hominēs adficiēbantur māgnō dolōre cupidī bellandī.

 

autem arbitrābantur habēre angustōs fīnēs sē prō multitūdine hominum et prō glōriā bellī atque fortitūdinis, quī patēbant CCXL mīlia passum in longitūdinem, CLXXX mīlia passum in lātitūdinem.

Tier 4

apud Helvētiōs longē nōbilissimus fuit et dītissimus Orgetorīx. is, M. Messālā et M. Pupio Pīsōne cōnsulibus, rēgnī cupiditāte inductus coniūrātiōnem nōbilitātis fēcit, et cīvitātī persuāsit ut dē fīnibus suīs cum omnibus cōpiīs exīrent: perfacile esse, cum virtūte omnibus praestārent, tōtīus Galliae imperiō potīrī. id hōc facilius iīs persuāsit, quod undique locī nātūrā Helvētiī continentur: ūnā ex parte flūmine Rhēnō lātissimō atque altissimō, quī agrum Helvētium ā Germānīs dīvidit; alterā ex parte mōnte Iūrā altissimō, quī est inter Sēquanōs et Helvētiōs; tertiā lacū Lemannō et flūmine Rhodanō, quī prōvinciam nostram ab Helvētiīs dīvidit. hīs rēbus fīēbat ut et minus lātē vagārentur et minus facile fīnitimīs bellum īnferre possent: quā ex parte hominēs bellandī cupidī māgnō dolōre adficiēbantur. prō multitūdine autem hominum et prō glōriā bellī atque fortitūdinis angustōs sē fīnēs habēre arbitrābantur, quī in longitūdinem mīlia passuum CCXL, in lātitūdinem CLXXX patēbant.