C. Iulius Caesar, Commentāriōrum dē Bellō Gallicō 1.1

 

Tier 2

trēs gentēs hominum, quī incolunt in Galliā, sunt Belgae, Aquītānī, et Celtae. in linguā Latinā, Celtae appellantur 'Gallī'. Belgae, Aquītānī et Gallī differunt inter sē in linguā, in institutīs, et in legibus. Garumna flūmen dīvidit Gallōs ab Aquītānīs. Mātrōna flūmen et Sēquana flūmen dīvidit Gallōs ā Belgīs.

 

Belgae sunt fortissimī omnium hōrum hominum. sunt fortissimī quod habitant longissimē ā cultū atque hūmānitāte Prōvinciae Rōmānae. sunt fortissimī quod mercātōrēs minimē comment ad eōs atque Belgae nōn important bona quae pertinent ad effēminandōs animōs. sunt fortissimī quod sunt proximī Germanīs, quī incolunt trāns Rhenum atque quibuscum gerunt bellum continenter.

 

Helvetiī quoque sunt fortissimī quod illī pugnant proeliīs cotidianīs contrā Germānōs. aut prohibent Germānōs suīs finibus aut Helvetiī ipse gerunt bellum in finibus Germānōrum.

 

Gallia Celtica incipit ā flūmine Rhodanō; continētur ā Garumnā flūmine, ab Ōceanō, et ā fīnibus Belgārum. attingit etiam ab Sēquanīs et Helvētiīs ad flūmen Rhēnum; vergit ad septentriōnēs.

 

terra Belgārum incipit ab extrēmīs Galliae fīnibus et extendit ad īnferiōrem partem flūminis Rhēnī. Belgae spectant in septentriōnem et orientem sōlem.

 

Aquītānia extendit ā Garumnā flūmine ad Pȳrēnaeōs mōntēs et eam partem Ōceanī quae est prope Hispāniam. Aquītānia spectat inter occāsum sōlis et septentriōnēs.

Tier 3

Gallia est omnis divisa in partes tres: unam partem Belgae incolunt, aliam Aquitani, tertiam Galli (Galli, nostrā linguā, appellantur, Celtae ipsōrum linguā appellantur).

Belgae, Aquitani et Galli inter se differunt: linguā, institutīs, legibus.

Garumna flumen Gallōs ab Aquitanīs dividit. Matrona et Sēquana Gallōs ā Belgīs dividit.

 

horum omnium fortissimī sunt Belgae: propterea quod ā cultū atque hūmānitāte Prōvinciae longissimē absunt,minimeque ad eos mercatores commeant atque ea, quae ad effēminandōs animōs pertinent, important, proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt.

 

quā dē causā, Helvetiī quoque reliquōs Gallōs virtute praecedunt, quod fere cotidianis proeliis cum Germanīs contendunt, cum aut suīs finibus Germanōs prohibent, aut Helvetii ipsi in eorum finibus bellum gerunt.

 

eōrum (Gallia) ūna pars, quam dictum est Gallōs obtinēre, capit initium ā flūmine Rhodanō; continētur Garumnā flūmine, Ōceanō, fīnibus Belgārum; attingit etiam flūmen Rhēnum ab Sēquanīs et Helvētiīs; vergit ad septentriōnēs.

 

Belgae ab extrēmīs Galliae fīnibus oriuntur; pertinent ad īnferiōrem partem flūminis Rhēnī; spectant in septentriōnem et orientem sōlem.

 

Aquītānia pertinet ā Garumnā flūmine ad Pȳrēnaeōs mōntēs et eam partem Ōceanī quae est ad Hispāniam; spectat inter occāsum sōlis et septentriōnēs.

Tier 4

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae, aliam Aquītānī, tertiam quī ipsōrum linguā Celtae, nostrā Gallī appellantur. Hī omnēs linguā, īnstitūtīs, lēgibus inter sē differunt. Gallōs ab Aquītānīs Garumna flūmen, ā Belgīs Mātrona et Sēquana dīvidit. Hōrum omnium fortissimī sunt Belgae, proptereā quod ā cultū atque hūmānitāte prōvinciae longissimē absunt, minimēque ad eōs mercātōrēs saepe commeant atque ea quae ad effēminandōs animōs pertinent important, proximīque sunt Germānīs, quī trāns Rhēnum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt. Quā dē causā Helvētiī quoque reliquōs Gallōs virtūte praecēdunt, quod ferē cotīdiānīs proeliīs cum Germānīs contendunt, cum aut suīs fīnibus eōs prohibent aut ipsī in eōrum fīnibus bellum gerunt. Eōrum ūna pars, quam Gallōs obtinēre dictum est, initium capit ā flūmine Rhodanō; continētur Garumnā flūmine, Ōceanō, fīnibus Belgārum; attingit etiam ab Sēquanīs et Helvētiīs flūmen Rhēnum; vergit ad septentriōnēs. Belgae ab extrēmīs Galliae fīnibus oriuntur; pertinent ad īnferiōrem partem flūminis Rhēnī; spectant in septentriōnem et orientem sōlem. Aquītānia ā Garumnā flūmine ad Pȳrēnaeōs mōntēs et eam partem Ōceanī quae est ad Hispāniam pertinet; spectat inter occāsum sōlis et septentriōnēs.