P. Vergilius Maro, Aeneid 6.847-899

 

Tier 2

Go to tier 3

Tier 3

[credo equidem] alii excudent aera spirantia mollius. ducent vivos vultus et orabunt causas melius, et describent cursus caeli radio et dicent sidera surgentia: “tu, Romane, memento regere populos imperio! hae artes tibi erunt: imponere morem paci, parcere subiectis, et debellare superbos.”

 

sic pater Anchises, atque haec mirantibus addit: 'aspice, ut Marcellus insignis opimis spoliis ingreditur et victor supereminet viros omnes. hic eques rem Romanam magno tumultu turbante sistet, et sternet Poenos Gallumque rebellem. et tertia suspendet arma capta patri Quirino.'

 

atque hic Aeneas (nam videbat una forma egregium fulgentibus armis iuvenem ire sed frons non laeta et lumina deiecto vultu) 'quis, pater, ille qui sic comitatur virum euntem? filius aut aliquis de stirpe magna nepotum? qui strepitus circa comitum! quantum vultus in ipso! Sed nox atra circumvolat caput tristi umbra.'

 

tum pater Anchises ingressus lacrimis obortis: 'o filii, noli quarere ingentem luctum tuorum populorum; fata ostendent hunc tantum virum terris nec ultra sinent sinent. nimium vobis Romana propago visa potens, superi, si haec dona fuissent propria. quantos gemitus virum ille campus Mavortis aget ad urbem magnam! vel quae funera videbis, Tiberine, cum praeterlabere tumulum recentem! nec puer quisquam de gente Iliaca tollet Latinos avos in tantum spe, nec quondam Romula tellus se tantum iactabit alumno ullo.

 

heu pietas, heu prisca fides invictaque bello dextera! non quisquam obvius illi armato se impune tulisset, seu cum pedes iret in hostem seu foderet armos spumantis equi calcaribus. heu, miserande puer, si rumpas aliqua fata aspera, tu Marcellus eris. date lilia spargam manibus plenis flores purpureos et animam nepotis accumulem his donis. Et fungar inani munere.' sic tota passim regione vagantur in campis aeris et latis. et omnia lustrant.

 

quae postquam Anchises natum per singula duxit et incendit animum amore famae venientis, tunc viro memorat bella gerenda et docet populos Laurentis urbemque Latini, et quomodo aut fugiatque aut ferat laborem.

 

sunt geminae portae Somni, quarum altera dicitur cornea esse, qua veris umbris facilis exitus licet. altera perfecta nitens candenti elephanto, sed mittunt falsa insomnia Manes ad caelum. his dictis, Anchises ibi natum et Sibyllam prosequitur et emittit porta eburna, ille secat viam ad navis et socios revisit.

Tier 4

  1. excudent alii spirantia mollius aera
  2. (credo equidem), vivos ducent de marmore vultus,
  3. orabunt causas melius, caelique meatus
  4. describent radio et surgentia sidera dicent:
  5. tu regere imperio populos, Romane, memento
  6. (hae tibi erunt artes), pacique imponere morem,
  7. parcere subiectis et debellare superbos.'
  8. Sic pater Anchises, atque haec mirantibus addit:
  9. 'aspice, ut insignis spoliis Marcellus opimis
  10. ingreditur victorque viros supereminet omnis.
  11. hic rem Romanam magno turbante tumultu
  12. sistet eques, sternet Poenos Gallumque rebellem,
  13. tertiaque arma patri suspendet capta Quirino.'
  14. atque hic Aeneas (una namque ire videbat
  15. egregium forma iuvenem et fulgentibus armis,
  16. sed frons laeta parum et deiecto lumina vultu)
  17. 'quis, pater, ille, virum qui sic comitatur euntem?
  18. filius, anne aliquis magna de stirpe nepotum?
  19. qui strepitus circa comitum! quantum instar in ipso!
  20. sed nox atra caput tristi circumvolat umbra.'
  21. tum pater Anchises lacrimis ingressus obortis:
  22. 'o gnate, ingentem luctum ne quaere tuorum;
  23. ostendent terris hunc tantum fata nec ultra
  24. esse sinent. nimium vobis Romana propago
  25. visa potens, superi, propria haec si dona fuissent.
  26. quantos ille virum magnam Mauortis ad urbem
  27. campus aget gemitus! vel quae, Tiberine, videbis
  28. funera, cum tumulum praeterlabere recentem!
  29. nec puer Iliaca quisquam de gente Latinos
  30. in tantum spe tollet avos, nec Romula quondam
  31. ullo se tantum tellus iactabit alumno.
  32. heu pietas, heu prisca fides invictaque bello
  33. dextera! non illi se quisquam impune tulisset
  34. obvius armato, seu cum pedes iret in hostem
  35. seu spumantis equi foderet calcaribus armos.
  36. heu, miserande puer, si qua fata aspera rumpas,
  37. tu Marcellus eris. manibus date lilia plenis
  38. purpureos spargam flores animamque nepotis
  39. his saltem accumulem donis, et fungar inani
  40. munere.' sic tota passim regione vagantur
  41. aeris in campis latis atque omnia lustrant.
  42. quae postquam Anchises natum per singula duxit
  43. incenditque animum famae venientis amore,
  44. exim bella viro memorat quae deinde gerenda,
  45. Laurentisque docet populos urbemque Latini,
  46. et quo quemque modo fugiatque feratque laborem.
  47. Sunt geminae Somni portae, quarum altera fertur
  48. cornea, qua veris facilis datur exitus umbris,
  49. altera candenti perfecta nitens elephanto,
  50. sed falsa ad caelum mittunt insomnia Manes.
  51. his ibi tum natum Anchises unaque Sibyllam
  52. prosequitur dictis portaque emittit eburna,
  53. ille viam secat ad navis sociosque revisit.