P. Vergilius Maro, Aeneid 6.450-476

 

Tier 2

next tier

Tier 3

inter quās Phoenissa Dīdō, recēns ā vulnere, errābat in magnā silvā; quam ut prīmum Trōïus hērōs stetit iūxtā et agnōvit (eam) per umbrās obscūram, qualem quī aut videt aut putat vīdisse lūnam surgere per nūbila prīmō mēnse, dēmīsit lacrimās et adfātus est dulcī amōre: ‘īnfēlix Dīdō, ergō nūntius vēnerat mihi vērus, (tē) exstīnctam (esse) et extrēma (te) secūtam (esse) ferrō?

 

‘heu, fuī causa tibi fūneris? iūrō per sīdera, per superōs (deōs), et sī qua fidēs est sub tellūre īmā, invītus, rēgīna, cessī de lītore tuō. sed iussa deōrum, quae nunc cōgunt mē īre per hās umbrās, per loca senta sitū, et per profundam noctem, ēgēre (me) suīs imperiīs; nec quīvī crēdere mē ferre hunc tantam dolōrem tibi discessū.

 

siste gradum tēque nē subtrahe aspectū nostrō. quem fugis? fātō, hoc est extrēmum (verbum) quod adloquor tē.’ tālibus dictīs, et ciēbat lacrimās, Aenēās lēnībat (eam) ārdentem et tuentem torva animum. illa, āversa, tenēbat oculōs fīxōs solō nec magis movētur vultum sermōne inceptō quam sī stet dūra silex aut stet Marpēsia cautēs.

 

tandem corripuit sēsē atque, inimīca, refūgit in nemus umbriferum, ubi coniūnx prīstinus, Sychaeus, respondet illī cūrīs et aequat amōrem. Aenēās, nec minus percussus cāsū inīquō, prōsequitor (eam) lacrimīs longe et miserātur eam (eam) euntem.

Tier 4

  1. inter quās Phoenissa, recēns ā vulnere, Dīdō
  2. errābat silvā in magnā; quam Trōïus hērōs
  3. ut prīmum iūxtā stetit agnōvitque per umbrās
  4. obscūram, qualem prīmō quī surgere mēnse
  5. aut videt aut vīdisse putat per nūbila lūnam,
  6. dēmīsit lacrimās dulcīque adfātus amōre est:
  7. 'īnfēlix Dīdō, vērus mihi nūntius ergō
  8. vēnerat exstīnctam ferrōque extrēma secūtam?
  9. fūneris heu tibi causa fuī? per sīdera iūrō,
  10. per superōs et sī qua fidēs tellūre sub īmā est,
  11. invītus, rēgīna, tuō dē lītore cessī.
  12. sed mē iussa deum, quae nunc hās īre per umbrās,
  13. per loca senta sitū cōgunt noctemque profundam,
  14. imperiīs ēgēre suīs; nec crēdere quīvī
  15. hunc tantum tibi mē discessū ferre dolōrem.
  16. siste gradum tēque aspectū nē subtrahe nostrō.
  17. quem fugis? extrēmum fātō quod tē adloquor hoc est.'
  18. tālibus Aenēās ārdentem et torva tuentem
  19. lēnībat dictīs animum lacrimāsque ciēbat.
  20. illa solō fīxōs oculōs āversa tenēbat
  21. nec magis inceptō vultum sermōne movētur
  22. quam sī dūra silex aut stet Marpēsia cautēs.
  23. tandem corripuit sēsē atque inimīca refūgit
  24. in nemus umbriferum, coniūnx ubi prīstinus illī
  25. respondet cūrīs aequatque Sychaeus amōrem.
  26. nec minus Aenēās cāsū percussus inīquō
  27. prōsequitur lacrimīs longe et miserātur euntem.