P. Vergilius Maro, Aeneid 6.384-402

 

Tier 2

ergo peragunt iter et ambulat ad fluvium. nauta prōspēxit ab undā Stygiā eōs tacite īre per silvās et advenīre ad rīpam. prior adgreditur dictīs atque increpat: "quisquis es, quī venis, armātus, ad mea flūmina, dīc quid veniās, iam istinc, et comprime vestigia.

 

"hic est locus umbrārum, somnī, et noctis: nefās mihi est transportāre corpora vīva Stygiā nave. nec vērō laetus sum accēpisse Alcīden euntem lacū, nec accēpisse Thēsea Pīrithoumque, quamquam genitī essent dīs atque invictī essent vīribus.

 

"ille primus petīvit ponere custōdem Tartareum in vincula et traxit canem trementem ā sella rēgis ipsius; hī alii voluerunt dēdūcere dominam Dītis thalamō." quae verba contrā sacerdōs Amphrȳsia breviter fāta est: ‘est nūllae tālēs īnsidiae hīc -- nolī disturbārī! -- nec arma nostra ferunt contra te vim; licet custodī ingēntī latrare in antrō et terrere umbrās; licet Prōserpinae, castae, servare līmen Plutonis.

Tier 3

ergo peragunt iter inceptum et propinquant fluviō. nāvita quōs iam inde ut prospexit ab undā Stygiā, īre per nemus tacitum et advertere pedem rīpae, sīc prior adgreditur dictīs atque increpat ultrō: ‘quisquis es, quī tendis, armātus, ad nostra flūmina, age fāre, quid veniās, iam istinc, et comprime gressum.’

 

hic est locus umbrārum, somnī, et sopōrae noctis: (est) nefas vectāre corpora vīva Stygiā carīnā. nec vērō laetātus sum mē accēpisse Alcīden euntem lacū, nec (laetātus sum mē accēpisse) Thēsea Pīrthoumque, quamquam genitī (essent) dīs atque invictī essent vīribus.

 

ille petīvit manū (ponere) custōdem Tartareum in vincula et traxit (eum) trementem ā soliō rēgis ipsius; hī adortī dēdūcere dominam Dītis thalamō.’ quae contrā vātēs Amphrȳsia breviter fāta est: ‘(est) nūllae tālēs īnsidiae hīc -- absiste movērī -- nec tēla (nostra) ferunt vim; licet iānitor ingēns, lātrāns antrō aeternum, terreat exsanguēs umbrās; licet Prōserpina casta servet līmen patruī.

Tier 4

  1. ergo iter inceptum peragunt fluviōque propinquant.
  2. nāvita quōs iam inde ut Stygiā prōspexit ab undā
  3. per tacitum nemus īre pedemque advertere rīpae,
  4. sīc prior adgreditur dictīs atque increpat ultrō:
  5. 'quisquis es, armātus quī nostra ad flūmina tendis,
  6. fāre age, quid veniās, iam istinc et comprime gressum.
  7. umbrārum hic locus est, somnī noctisque sopōrae:
  8. corpora vīva nefas Stygiā vectāre carīnā.
  9. nec vērō Alcīdēn mē sum laetātus euntem
  10. accēpisse lacū, nec Thēsea Pīrithoumque,
  11. dīs quamquam genitī atque invictī vīribus essent.
  12. Tartareum ille manū custōdem in vincla petīvit
  13. ipsius ā soliō rēgis traxitque trementem;
  14. hī dominam Dītis thalamō dēdūcere adortī.'
  15. quae contrā breviter fāta est Amphrȳsia vātēs:
  16. 'nūllae hīc īnsidiae tālēs -- absiste movērī --
  17. nec vim tēla ferunt; licet ingēns iānitor, antrō
  18. aeternum lātrāns, exsanguēs terreat umbrās;
  19. casta licet patruī servet Prōserpina līmen.