P. Vergilius Maro, Aeneid 6.317-332

 

Tier 2

Aenēās mīrātus est et mōtus est tumultū.

 

“dīc”, ait, “ō virgō, quid turba ad flumen vult? quid animae petunt? vel cūr relinquunt rīpās? cūr illae animae transēunt aquās rēmīs?”

 

tum sacerdōs respondet breviter. “fīlī Anchīsae, fīlī deōrum, vidēs stagna aqua Cocytī Stygiamque paludem (swamp), cuius nūmen dī iūrāre et fallere timent. haec omnis turba, quam vidēs, inhumata est. ille est portitor Charon. hī, quōs unda vehit, sunt sepultī,
nec licet trānsportāre animās suās (trāns) rīpās horrendas prius quam ossa quierunt.

 

errant centum annōs et volant circum haec litora; tum, hī admissī, revīsunt dēsīderāta stagna.”

 

Aenēās, fīlius Anchīsae, cōnstitit et pressit vēstīgia, putāns multa et miserātus sortem hārum in animō suō.

Tier 3

Aenēās, enim mīrātus et mōtus tumultū, ‘dīc’, ait, ‘ō virgō, quid concursus ad amnem vult aut quid animae petunt? vel quō discrīmine hae (animae) linquunt rīpās, (et) illae (animae) verrunt vada līvida rēmīs?’

 

illī longaeva sacerdōs sīc fāta est breviter: ‘Anchīsā generāte, certissima prōlēs de(ōr)um, vidēs stagna alta Cōcȳtī et Stygiam palūdem, cuius nūmen dī iūrāre et fallere timent. haec omnis turba, quam cernis, est inops inhumātaque; ille (est) portior Charōn; hī, quōs unda vehit, (sunt) sepultī, nec datur trānsportāre (animās) rīpās horrendās et fluenta rauca prius quam ossa quiērunt sēdibus.

 

errant centum annōs et volitant cirum haec lītora; tum, admissī dēmum, revīsunt stagna exoptāta.’ satus Anchīsā cōnstitit et pressit vēstīgia, putāns multa, miserātus sortem et inīquam (in) animō.

Tier 4

  1. Aenēās mīrātus enim mōtusque tumultū,
  2. 'dīc,' ait, 'ō virgō, quid vult concursus ad amnem?
  3. quidve petunt animae? vel quō discrīmine rīpās
  4. hae linquunt, illae rēmīs vada līvida verrunt?'
  5. ollī sīc breviter fāta est longaeva sacerdōs:
  6. 'Anchīsā generāte, deum certissima prōlēs,
  7. Cōcȳtī stagna alta vidēs Stygiamque palūdem,
  8. dī cuius iūrāre timent et fallere nūmen.
  9. haec omnis, quam cernis, inops inhumātaque turba est;
  10. portitor ille Charōn; hī, quōs vehit unda, sepultī,
  11. nec rīpās datur horrendās et rauca fluenta
  12. trānsportāre prius quam sēdibus ossa quiērunt.
  13. centum errant annōs volitantque haec lītora circum;
  14. tum, dēmum admissī, stagna exoptāta revīsunt.'
  15. cōnstitit Anchīsā satus et vēstīgia pressit
  16. multa putāns, sortemque animō miserātus inīquam.