P. Vergilius Maro, Aeneid 6.295-316

 

Tier 2

hinc (est) via quae fert ad undās Tartareī Acherontis. hīc gurges turbidus humo et vāstā vortice aestuat et vomat omnem harēnam Cōcȳtō. nauta, Charōn, servat aquās hās et flūmina, cui ore iacet plūrimas inculta crines, (cui) lumina stant flammā, (cui) sordidus amictus dēpendet ex umerīs nōdō.

 

ipse subigit navem contō et ministrat (ratem) vēlīs et subvectat corpora ferrūgineā nave, iam senior, sed senectūs deō crūda viridisque. hūc omnis turba ad ripās ruebat, matrēs et virī et corpora magnanimum hērōum dēfūncta vītā, puerī et innuptae puellae, iuvenēs impositī rogīs ante ōra parentum:

 

quam multa folia, lapsa prīmō frīgore autumnī, cadunt in silvīs, aut quam multae avēs glomerantur ab altō gurgite ad terram, ubi frīgidus annus fugat trāns pontum et immittit terrīs. stābant ōrantēs esse prīmī trānsmittere cursum et tendēbant manūs amōre rīpae ulteriōris.

 

sed trīstis nauta nunc accipit hōs, nunc illōs, ast tenet aliōs summōtōs harēna longē.

Tier 3

hinc (est) via quae fert ad undās Tartareī Acherontis. hīc gurges turbidus caenō et vāstā vorāgine aestuat et ērūctat omnem harēnam Cōcȳtō. potitor, Charōn, servat aquās hās et flūmina, cui mentō iacet plūrima inculta cānitiēs, (cui) limina stant flammā, (cui) sordidus amictus dēpendet ex umerīs nōdō.

 

ipse subigit ratem contō et ministra (ratem) vēlīs et subvectat corpora ferrūgineā cumbā, iam senior, sed senectūs deō crūda viridisque. hūc omnis turba ad ripās ruebat, matrēs et virī et corpora magnanimum hērōum dēfūncta vītā, puerī et innuptae puellae, iuvenēs impositī rogīs ante ōra parentum:

 

quam multa folia, lapsa prīmō frīgore autumnī, cadunt in silvīs, aut quam multae avēs glomerantur ab altō gurgite ad terram, ubi frīgidus annus fugat trāns pontum et immittit terrīs aprīcīs. stābant ōrantēs (esse) prīmī trāsnmittere cursum et tendēbant manūs amōre rīpae ulteriōris.

 

sed trīstis nāvita nunc accipit hōs, (nunc) illōs, ast arcet aliōs summōtōs harēna longē.

Tier 4

  1. hinc via Tartareī quae fert Acherontis ad undās.
  2. turbidus hīc caenō vāstāque vorāgine gurges
  3. aestuat atque omnem Cōcȳtō ērūctat harēnam.
  4. portitor hās horrendus aquās et flūmina servat
  5. terribilī squālōre -- Charōn, cui plūrima mentō
  6. cānitiēs inculta iacet, stant lūmina flammā,
  7. sordidus ex umerīs nōdō dēpendet amictus.
  8. ipse ratem contō subigit vēlīsque ministrat
  9. et ferrūgineā subvectat corpora cumbā,
  10. iam senior, sed crūda deō viridisque senectūs.
  11. hūc omnis turba ad rīpās effūsa ruēbat,
  12. mātrēs atque virī dēfūnctaque corpora vītā
  13. magnanimum hērōum, puerī innūptaeque puellae,
  14. impositīque rogīs iuvenēs ante ōra parentum:
  15. quam multa in silvīs autumnī frīgore prīmō
  16. lapsa cadunt folia, aut ad terram gurgite ab altō
  17. quam multae glomerantur avēs, ubi frīgidus annus
  18. trāns pontum fugat et terrīs immittit aprīcīs.
  19. stābant ōrantēs prīmī trānsmittere cursum
  20. tendēbantque manūs rīpae ulteriōris amōre.
  21. nāvita sed trīstis nunc hōs nunc accipit illōs,
  22. ast aliōs longē summōtōs arcet harēna.