P. Vergilius Maro, Aeneid 4.659-705

 

Tier 2

dīxit et tunc impressit ōs torō. “moriēmur inultae,’” ait, “sed moriāmur.” “sīc, sīc mihi perplacet īre sub umbrās. crūdēlis Troianus videat hunc ignem ab altō, et ferat sēcum ōmina mortis meae.”

 

dīxerat et comitēs aspiciunt illam dicentem conlāpsam ferrō. Et aspiciunt ēnsem spūmantem cruōre et manūs sparsās. Clāmor it ad alta ātria: Fāma bacchātur per urbem.

 

domus fremunt lāmentīs gemitūque et fēmineō ululātū. aethēr resonat magnīs plangōribus, sicut omnis Karthāgō, aut antīqua Tyros, ruat hostibus et flammae volvantur per tecta hominum deōrumque. soror Anna audiit clāmorem, exterrita cursū, foedāns ōra unguibus et foedāns pectora pugnīs, ruit per turbam, ac clāmat Didonem morientem nōmine:

 

“Hoc fuit illud, soror? petēbas fallere mē? Iste rogus ignēsque āraeque parābant hoc mihi? quid ego, dēserta, quaerar prīmum? tū moriēns reiecisti sorōrem? vocāssēs mē ad eadem fāta: īdem dolor ferrō atque eadem hōra tulisset sorores ambās. Etiam strūxī rogum hīs manibus et vocāvī deōs patriōs vōce mea, ut abessem tē, crūdēlis Dido, positā sīc.

 

Soror, exstīnxtī tē mēque populumque Sīdoniōsque patrēs urbemque tuam. Auxilium date, comites, ut abluam vulnera lymphīs et, sī (ali)quis extrēmus hālitus errat super, recipiam eum ōre.”

 

sīc fata ascendit gradūs altōs, et amplectens sororem sēmianimem sinū, fovēbat cum gemitū atque siccābat cruōrēs ātrōs veste.

 

Dīdō semianima cōnāta est attollere rūrsus oculōs gravēs sed non potuit; vulnus sub pectore īnfixum strīdit. ter attollēns sē, levāvit sē adnixa cubitō, ter revolūta est torō et quaesīvit oculīs errantibus lūcem caelō altō. Et ingemuit lūce repertā.

 

tum Iūnō omnipotēns, videns dolōrem longum et obitūs difficilēs, dēmisit Īrim Olympō ut resolveret animam luctantem et artūs nexōs. nam quia nec perībat fātō neque morte meritā, sed misera ante diem et accēnsa furōre subitō, Proserpina nōndum abstulerat crīnem flāvum vertice et nōndum damnāverat animum Stygiō Orcō.

 

ergo Īris humida dēvolat per caelum pennīs flāvis, trahēns mīlle variōs colōrēs sōle adversō, et astitit suprā caput. “ego, iussa, ferō hunc sacrum Dītī et solvō tē istō corpore”: sīc ait et secat crīnem dextrā, et ūnā omnis calor dīlāpsus est atque vita volavit in ventōs.

Tier 3

dīxit, et impressa ōs torō, “moriēmur, inultae, sed moriāmur” ait. “sīc, sīc iuvat īre sub umbrās. crūdēlis Dardanus hauriat hunc ignem oculīs ab altō, et ferat ōmina mortis nostrae sēcum.”

 

dīxerat, atque comitēs aspiciunt illam conlāpsam ferrō inter media tālia, et (aspiciunt) ēnsem spūmantem cruōre et manūs sparsās. clāmor it ad alta ātria: Fāma bacchātur per urbem.

 

tēcta fremunt lāmentīs gemmittūque et fēmineō ululātū, aethēr resonat magnīs plangōribus, nōn aliter quam sī omnis Karthāgō, aut antīqua Tyros, ruat hostibus immissīs et flammae furentēs volvantur perque culmina hominum perque (culmina) deōrum. soror (Anna) audiit (clāmorem), exanimis terpidō et exterrita cursū, foedāns ōra unguibus et (foedāns) pectora pugnīs, ruit per mediōs, ac clāmat morientem nōmine:

 

“(quid) fuit hoc illud, germāna? petēbas mē fraude? iste rogus hoc mihi, ignēs āraeque parābant hoc? quid (ego), dēserta, quaerar prīmum? (tū) moriēns sprēvistī comitem sorōrem? vocāssēs mē ad eade fāta: īdem dolor ferrō atque eadem hōra tulisset ambās. etiam strūxī (rogum) hīs manibus et vocāvī deōs patriōs vōce, ut abessem tē, crūdēlis, positā sīc.

 

exstīnxtī tē mēque, soror, populumque Sīdoniōs patrēsque urbemque tuam. date, abluam vulnera lymphīs et, sī (ali)quis extrēmus hālitus errat super, legam ōre.” sīc fata ēvāserat gradūs altōs, et amplexa germānam sēmianimem sinū, fovēbat cum gemitū atque siccābat cruōrēs ātrōs veste.

 

illa (Dīdō) cōnāta (est) attollere oculōs gravēs et dēficit rūrsus; īnfixum sub pectore, vulnus strīdit. ter attollēns sēsē, levāvit (sē) adnixa cubitō, ter revolūta est torō et quaesīvit oculīs errantibus lūcem caelō altō et ingemuit (lūce) repertā.

 

tum Iūnō omnipotēns, miserāta dolōrem longum et obitūs difficilēs, dēmisit Īrim Olympō quae resolveret animam luctantem et artūs nexōs. nam quia nec perībat fātō meritā nec morte, sed misera ante diem et accēnsa furōre subitō, Proserpina nōndum abstulerat illī crīnem flāvum vertice et (nōndum) damnāverat caput Stygiō Orcō.

 

ergo Īris rōscida dēvolat per caelum pennīs croceīs, trahēns mīlle variōs colōrēs sōle adversō, et astitit suprā caput. “ego, iussa, ferō hunc sacrum Dītī et solvō tē istō corpore”: sīc ait et secat crīnem dextrā, et ūnā omnis calor dīlāpsus est atque vita recessit in ventōs.

Tier 4

  1. dīxit, et ōs impressa torō “moriēmur inultae,
  2. sed moriāmur” ait. “sīc, sīc iuvat īre sub umbrās.
  3. hauriat hunc oculīs ignem crūdēlis ab altō
  4. Dardanus, et nostrae sēcum ferat ōmina mortis.”
  5. dīxerat, atque illam media inter tālia ferrō
  6. conlāpsam aspiciunt comitēs, ēnsemque cruōre
  7. spūmantem sparsāsque manūs. it clāmor ad alta
  8. ātria: concussam bacchātur Fāma per urbem.
  9. lāmentīs gemittūque et fēmineō ululātū
  10. tēcta fremunt, resonat magnīs plangōribus aethēr,
  11. nōn aliter quam sī immissīs ruat hostibus omnis
  12. Karthāgō aut antīqua Tyros, flammaeque furentēs
  13. culmina perque hominum volvantur perque deōrum.
  14. audiit, exanimis trepidōque exterrita cursū,
  15. unguibus ōra soror foedāns et pectora pugnīs
  16. per mediōs ruit, ac morientem nōmine clāmat:
  17. “hoc illud, germāna, fuit? mē fraude petēbas?
  18. hoc rogus iste mihi, hoc ignēs āraeque parābant?
  19. quid prīmum dēserta querar? comitemne sorōrem
  20. sprēvistī moriēns? eadem mē ad fāta vocāssēs:
  21. īdem ambās ferrō dolor atque eadem hōra tulisset.
  22. hīs etiam strūxī manibus patriōsque vocāvī
  23. vōce deōs, sīc tē ut positā, crūdēlis, abessem?
  24. exstīnxtī tē mēque, soror, populumque patrēsque
  25. Sīdoniōs urbemque tuam. date, vulnera lymphīs
  26. abluam et, extrēmus sī quis super hālitus errat,
  27. ōre legam.” sīc fata gradūs ēvāserat altōs,
  28. sēmianimemque sinū germānam amplexa fovēbat
  29. cum gemitū atque ātrōs siccābat veste cruōrēs.
  30. illa gravēs oculōs cōnāta attollere rūrsus
  31. dēficit; īnfixum strīdit sub pectore vulnus.
  32. ter sēsē attollēns cubitōque adnixa levāvit,
  33. ter revolūta torō est oculīsque errantibus altō
  34. quaesīvit caelō lūcem ingemuitque repertā.
  35. tum Iūnō omnipotēns longum miserāta dolōrem
  36. difficilēsque obitūs Īrim dēmisit Olympō
  37. quae luctantem animam nexōsque resolveret artūs.
  38. nam quia nec fātō meritā nec morte perībat,
  39. sed misera ante diem subitōque accēnsa furōre,
  40. nōndum illī flāvum Prōserpina vertice crīnem
  41. abstulerat Stygiōque caput damnāverat Orcō.
  42. ergo Īris croceīs per caelum rōscida pennīs
  43. mīlle trahēns variōs adversō sōle colōrēs
  44. dēvolat et suprā caput astitit. “hunc ego Dītī
  45. sacrum iussa ferō tēque istō corpore solvō”:
  46. sīc ait et dextrā crīnem secat, omnis et ūnā
  47. dīlāpsus calor atque in ventōs vita recessit.