Episode 1.3: At the House of Caecilius

 

soleīs depositīs, Bellātor ambulat ad lectum. super lectō reclīnat. ad Tiberium amīcē spectat.

 

Caecilius Recentiōs rīdet. vultus Tiberiī patris dīcit, "Recentiī bonōs morēs sciunt. volō esse amīcus Recentiōrum."

 

servus trīclīnium intrat et ambulat ad lectum Caeciliī. in aure Caeciliī mussat.

 

Caeciliī vultus dīcit, "nōn fēlix sum. servus aliquid malum mihi dīcit."

 

"nonne lapidem movet?" inquit.

 

Octāviāna ad Bellātōrem spectat, et Bellātor quoque ad sorōrem spectat.

 

servus in aure Caeciliī iterum mussat.

 

Caecilius "dic servō stultō in agrīs," inquit, "necesse est lapidem movēre! mitte servōs multōs in agrōs, necesse est!"

 

servus caput inclīnat. "ita vērō, domine," inquit. ē trīclīniō ambulat.

 

Octāviāna spectat ad Tiberium. "ō Tiberī," inquit, "quī lapis est in agrīs?"

 

Caecilius audit verba Octāviānae. "servus stultus quī in agrīs meīs labōrat saxum magnum dēbet movēre, sed pessimus est."

 

tandem servī trīclīnium intrant, multās patellās portāntēs.

 

"ah!" inquit Caecilius. "ecce gustātio!"

 

Octāviāna spectat patellās. illa ēsuriens est et cibum vult. una patella ōva habet. alia patella olīvās habet. servus quoque urnam habet.

 


 quid Octāviāna agit?