Episode 1.3: At the House of Caecilius

 

tandem Recentiī vīllam inveniunt. vīlla magna est, et splendida. Octāviāna spectat ad validam portam. Bellātor spectat ad solidōs mūrōs.1.3a

 

Octāvīana ad iānuam in portā ambulat. iānuam pulsat. sonus in viam venit.

 

servus lentē iānuam aperit. servus tunicam splendidam habet. servus ad Recentiōs spectat. Recentiī servō nōn placent. vultus servī dīcit, "iuvenēs nōn mihi placent. puer et puella nōn dēbent in vīllam Caeciliī intrāre."

 

Octāviāna dīcit, "salvē, ō serve Caeciliī. necesse est nōbīs intrāre."

 

Octāviāna servō nōn placet. vultus servī dīcit, "puella nōn dēbet vīllam dominī meī intrāre."

 

Bellātor spectat per iānuam, circum servum. videt puerum in ātriō vīllae. puer in ātriō pilā ludit. estnē puer Tiberius amīcus?

 


 quid Recentiī dīcunt?